- CRUCES
- CRUCESin Communione Romana appellantur Litaniae publicae seu Processiones Ecclesiae, in quibus Cruces proferri mos. Hinc in Arestis A. C. 1260. in 1. Regesto Parlam. apud Car. du Fresne, Dominus de Caumont Dominum de Bailleu! fecisse submoneri quôlibet annô, ad binas Cruces, legitur, i. e. Processiones, quae fiunt die S. Marci 25. April. nam secundae sunt, quae in Rogationibus. Hodieque Processiones in Andacrio et vicinis locis, in Ducato Luxemburgico, Cruces appellari, auctor est Ioann. Robertus ad Vitam S. Huberti, c. 4. Sic Cruces Nigrae, apud Durandum, Ration. l. 6. c. 102. num. 2. 10. Litania maior seu Gregoriana dicitur, quod, cum agebatur, aedes sacrae, altaria, atque adeo populus ipse, nigris ornamentis et vestibus induerentur. Vide infra Nigra pocessio. Cruces Bannales alibi, peregrinationes dicuntur et processiones, quae intra Paroeciarum seu Ecclesiarum bannum et districtum peragebantur; vel potius processiones districtus cuiusliber paroeciae, ut docuit ad Ioinvillam Car. du Fresne. Hincque Schola crucium seu Schola Crucis, seu eorum, qui in Processionibus Cruces deferunt, occutrit apud Cencium Camerarium in Ceremoniali etc. Sed et vice terminorum in agrorum confiniis, Cruces non semel occurrunt. Unde Fidantiam de prima, secunda et tertia Cruce, appellaut Fori Aragonenses, cum quisidoneum fideiussorem dare tenebatur, qua de re vide eundem Car. du Fresne, in Glossar. et Hieron. Blancam in Commentario Rer. Aragon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.